Latin
CAPVT XI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 305
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde videant, qui phihiseos proximam caussam in sola plethora repositam sentiunt, quantum sibi &experientiae contradicant. §. XVIII. Singularis superest quaestio, quae in utramque partem a me Phthisis an dicis agitatur, utrum phthisis sit contagiosa? Ego vero neu- contagiotiquam vereor hoc asserere, vel saltim eo restringere, ut ejus- sa) modi miasma, si non ad phthisin inducendam, tamen, si dispositio jam adsit, ad promovendum existimem idoneum. Nam mirabilis certe &valde multiplicativae indolis est omnis materia ulcerosa &corrupta, ita prorsus, ut plurimi morbi maligni &per contagium grassantes, quales sunt scabies, lepra, variolae, ulcera antiqua sordida, in peste carbunculi, imo quoque dysenNeque tamen tam materia &c. exinde deducendi veniant. lignam nostri miasmatis naturam esse censeo, ut e longinquo &subitaneo quasi impetu homines inficiat, sed dum demum, si quando propinquius &continuo cum phihisicis conversentur. Confirmant nos in tali judicio ferendo celeberrimi in arte medica viri. Ita RIVERIVS Cent. 1. obs. 90. notabilem refert casum ancillae, quae per contagium herae suae, cui diu noctuque ministravit, in phthisin incidit, &Cent. IV. obs. 92. mentionem injicit puellae, quae a sorore phthisico cuidam mammas praebente ph: hisin incurrit. Aliud exemplum nobis affert SCHENCKIVS, qui in obs. lib. II. obs. 133. memorat, ita contagiosa esse confirmatiorum phthisicorum sputa, ut medicus illa olfaciens factus inde fit phthisicus. De quo etiam consuli potest obs. de phthisi e contagio in M. N. C. Cent. IX. obs. 26. descripta. §. XIX. Progrediendum nunc est, ad prognosin nostri mali suppe- Phrhisis in ditandam. Veram phthisin inter graves &curatu difficillimos veterata morbos vel primo loco esse collocandam, non modo in curationem vulgus tot tristibus exemplis cognitum exstat, verum etiam a non admit. medicis longa experientia est comprobatum. Ipse HIPPO-tit. (Hoffm. Syst. T. IV. P. 4.) CRA: Digi CRATES lib. I. de morb. Sect. II. ita judicat: tabes cum fiunt, necessitatem habent, ut interimant. Cui adsentitur GALENVS lib. IV. de loc. affect. cap. VIII. &V. method. med. cap. 1.