# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 306

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, CAPVT XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/306
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/306

& VIII. & CELSVS lib. III. cap. 22. quod si vera phthisis est, inquit, inter initia protinus occurrere necessarium est, nec facile hic morbus, cum inveteravit, evincitur. Ex recentioribus de insigni phthisin sanandi difficultate vid. FORESTVS observ. 45. lib. XVI. & Rodericus a FONSECA Tom. I. consult. 58. & Tom. II. consult. 48. nec non Timaeus a GVLDENKLEEin epist. lib. III.ep. 2. ubi haec habet: ingenue fateor, in tota mea praxi, quam 37. annis exerceo, neminem ex iis, qui ulcere pulmonum affecti fuerunt, integrae sanitati restituere potui, etiamsi nihil intentatum reliquerim, quod ad curationem hujus mali ullo modo facere poterat, neque ab aliis celeberrimis medicis quempiam restitutum vidi. XX. Verum enim vero, licet phrhiseos curatio sit difficillima, imo, si ad tantum fastigium pervenerit, ut a vulgo quoque signis manifestis cognoscatur, supra omnem humanam artem posita, nolim tamen facile idem de omni, praesertim in incunabilis quasi suis adhuc haerente praedicare. Namque plura mihi cognita sunt exempla eorum, qui a vulnere pulmonibus inflicto, vel a praecedente haemoprysi & ruptione vasorum minimorum, nec non post pleuritidem & peripneumoniam pectoris abscessu & vomicis laborarunt, sed nihilominus tempestiva medicatione a malo suo penitus fuerunt liberati. Pari ratione mihi & aliis observare licuit, perplures a phthisicis parentibus genitos, qui pectus interius depressum & scapulas instar alarum prominentes habuerunt, qui ad iram valde proclives sanguinem in pueritia ex naribus, citra ullam caussam externam, frequentius stillarunt, salsasque ad fauces & pectiis defluxiones cum tussi sicca & ferina, aestivo etiam tempore infestante passi sunt carnemque mirum amiserunt & non longe post pastum calorem volarum perceperunt, florido adhuc genarum colore existente, in integrum congrua medicina & diaeta fuisse restitutos.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
