# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 309

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, CAPVT XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/309
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/309

Si porro accedit summa spirationis cum metu suffocationis difficultas, si aegri in eo latere, ubi laesio lobi est, non possunt jacere, si odorem cadaverosum ex ore spirant, si vox raucida, sudores colliquativi, diarrhoea & pedum cum dolore quandoque juncta intumescentia superveniunt, capillique defluunt, mortem in propinquo esse certissimum est. Quodsi denique expectoratio prorsus supprimitur, aegri sensim paullatimque, maxime sub situ capitis elatiori, mentis satis compotes spiritum emittunt. §. XXIV. si vires adhuc conContra vero meliora sunt speranda, stant & respiratio est liberior, si appetentia ciborum ac digestio salva, si sputum, quod ejicitur, album & aequale est, nec febris hectica urget. Major tamen sanationis spes apparet, si aeger est boni corporis habitus, si pectus habet amplum & si deest haereditaria dispositio, calor fit mitior & alvus compacta deponit. Hac enim ratione phthisici, praesertim convenienti diaetae & medicamentorum usu adjuti per longos annos vitam saepe possunt protrahere, quam in rem magni momenti sunt verba NILLISII, quae lib. de medicament. operat. Sect. 1. cap. VI. de tabe seu phthisi in hunc modum prodidit: Accedit interdum, inquit foveam quandam, aut forsan binas in pulmonibus efformari easque circum circa parietes callosos obtinere, ita ut materies ibi collecta in massam sanguineam minime transferatur, sed quotidie tota, copia licet ingenti expectoretur. Taliter affecti, quasi tantummodo fontanellam in pulmone haberent, sputum eisi multum & crassum, imo flavum & quasi purulentum omni mane, aliquantulum in toto die rejiciunt, tamen alias satis sani degunt, bene respi„aut saltem bono corporis rant, comedunt & dormiunt, ἐυσαρκεις habitu perstant & non raro persanescunt. Hinc nonnulli dicuntur phthisin per 30–40. annos habuisse & morbum eum usque ad vitae terminum, haud proinde abbreviatum, protraxisse. Et profecto notabile est circa pulmonum ulcera, quod salvis reliquis visceribus sine notabili corporis contabescentis per plures annos possint durare. De quo videri potest KERKRINGIVS in spicilegio anatom. obs. 72. & BARTHOLINUS Cent. II. hist. 14.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
