Latin
OBSERVATIO III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 31
Unproofread scanNot analysed yet
Cum ante aliquot annos in iuvene gonorrhaea laborante, ab improvido tincturae antiphtisicae Grammani, quae pro basi saccharum Saturni recipit, vsu, contumacissimam alvi adstrictionem cum paresi vtriusque manus coniunctam observarem; oleum amygdalarum dulcium recens cum iusculo avenaceo, additis aliquot guttulis olei cymini destillati, crebrius usurpavi, non omissis potionibus mannatis, cum eodem oleo permixtis, quae tamen non ante apertionem alvi per clysterem emollientem, &oleosum assumtae fuerunt. Alvo liberiori reddita, vsurpata quoque sunt fudorifera, ut spiritus cornu cerui cum ess succini &sp. nitri dulcis. Adhibebam porro balnea ex semine lini, &herbis emollientibus &balsamo nostro vitae, nec non essentia galbani saturata, manus, resolutae inunctae, naturale suum robur receperunt. Et cum à vinis ansteris, rubicundis, neque minus malitiose per additionem lythargirii adulteratis, idem morbus, eadem symptomata in Germania, &in provinciis, ubi vinorum est proventus, admodum finti familiaria; non aliis, quam modo laudatis remediis illum ipsum curatum fuisse a fide dignis medicis, nobis relatum est.