# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 310

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, CAPVT XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/310
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/310

Nec adeo conceptu est difficile. Uti enim natura interdum vitiosa excrementa per ulcus extremarum parsium, vel etiam artificiale, ut fontanellam insigni cum emolumento expellit; ita cur idem non possit locum quandoque habere in pulmonum ulceribus equidem non video. §. XXV. Sed demum non parum periti medici interest, specialiora illa, quae phthisicorum convalescentiam manifestant, signa probe nosse. Haec quidem optime tradita legimus apud ARETAEUM lib. III cap. 1. quare digna censemus, quae huc transferamus: Si vertantur in melius phihisi laborantes, tussis longior & rarior sit, plura excernuntur saniosa sputa & humidiora, multa per ventrem aquea exturbantur, urina copiosa excernitur, licet nondum quicquam in ea subsidat, vox sonantior clariorque redditur, somni longiores, quantum satis est, efficiuntur, praecordia remittuntur, dolor interdum ad scapulas in remissione transit, anhelitus rarus, lenis, sed cum vocis asperitate sit: & ita sane mortem effugiunt.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
