Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 311
Unproofread scanNot analysed yet
Mitigativa vero ea est, ubi tanta vis morbi est, ut ejus expugnatio nec ab optimis remediis sit obtinenda, sed in id potius debeat incumbi, ut urgentia symptomata mitigando pejoraque ac funesta avertendo vitam ad longius tempus prolongemus. Tertia denique praeservatoria sicut in universum ad morbos graves praecavendos omnium est optima, facillima &securissima; ita etiam in nostro affectu, ubi adhuc est in incunabilis, principem suo merito locum tuetur. Aecedimus jam ad me hodum medendi curativam. Haec Curativa locum maxime invenit, ubi a vomica rupta abscessus apertus ubi locum oritur &magna puris ejicitur copia, quod saepissime evenit habeat. post pleuritidem &peripneumoniam male terminatam, post haemoptysin &vulnera pulmonibus inflicta, salva reliqua pulmonali substantia eaque nec erosa, nec scirrhosa. Quo in casu nec rectius nec melius datur praesidium, quam lactis cura decenter usurpata, qua ego perplures phthisicos, in cymba charontis quasi haerentes sanatos pristinaeque redditos valetudini novi. Nam si ullum est remedium, quod non heri aut nudius tertius natum, vel quatuor tantum experimentis comprobatum, sed quod triginta seculorum omniumque inter omnes nationes medicorum jugi &constanti experientia saluberrimum &praeclari in phthisi curanda usus est deprehensum, certe est lac &cum hoc prudenter instituta curatio, de qua utilia quaedam hoc loco tradere operae erit pretium. §. III. Et primo quidem ut certiores fiamus, lactis usum esse ve- Lactis usus tustissimum &primis mox temporibus, quo salutari arti ma- vetustissijus statuere pretium coeperunt homines, ab optimis medicis, mus est. ceu summum phthiseos remedium esse commendatum, e re erit, certa, quae id comprobent, testimonia ex veterum monumentis in medium afferre. Prius itaque, qui lacti plurimum in sanando tribuit, suo jure dicendus est HIPPOCRATES, quem postea secutus est GALENVS, qui multus est in commendando lactis ad phibi sin usu, &lib. V. meth. med. cap. 12. mentionem injicit loci, quem vocat Stabias, aeris puritate, pecudum pabulo &lactis ibi emulcti salupritate celeberrimi, ad quem frequentissime confluxerit, ad sanitatem recuperandam elumbis phthificorum cohors; non secus, ac nostris temporibus ad acidulas &thermas, recuperandae per aquas sanitatis gratia, convenire quotannis aegri solent.