# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 312

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, CVRATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/312
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/312

Qui mos & curandi methodus, teste Andrea BACCIO, Romanorum doctissimo medico, etiam ante centum annos Italiae viguit. Nam lib. IV. de thermis egregius hic auctor ita scripit: Neapolitani medici pro ulcimo refugio aegros phthisicos, & qui sanguinem exspuunt, vel ejusmodi thoracis ulcera & alia vitia patiuntur, ad Tabeas mittunt, cum successu adeo salubri, ut sint, qui totam in iis degant vitam. IV. Est quoque inter veteres eosque peritissimos medicos ARETAEVS, qui lib. VII. de morb. chron. non dubitavit asserere, phthisicos, si multum lactis potent, nullo alio egere auxilio. Praecipue vero huc referri debet TRALLIANVS, qui in omnibus prope pectosis morbis lactis usum in suis de re medica libris summopere suadet. Ita memorabilis exstat locus in lib. VII. pag. 309. ita se habens: quod si corpus totum alimentum non sentiens contabescere manifesto inceperit, neque thorax multum puris contineat, etiam solum lac ipsis dari debet, & asininum omnia alia antecellit, quod probe purgat. Alio loco commemorat: aegre spirantes asinino lacte adiutos subinde conspexi, quùm opportune esset datum: omnia enim, quae pulmonum cavernis infixa sint, rejectione reddit morigera. Et de haemoptysi loc. cit. pag. 304. haec habet: omnes haemoptyici lacte utantur. Neque enim medicamentum, aut cibus, aut aliud quippiam adeo accommodum ipsis ac utile, quamlac: & qui per initia solo ipso constanter, longiori tempore usi sunt, omnes in totum consanuerunt.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
