Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 313
Unproofread scanNot analysed yet
Porro addit: novi quendam, qui cum toto anno lac bibisset &comedisset, &a vino abstinuisset, ab haemoptysi &puris sputo liberatus fuit, ut nec postea in phibisin inciderit. Verum enim vero, demonstrandum etiam a priori est, Lactis virquare lac tam celebre tamque incomparabile in pectoris mor- tus pro dibis sit praesidium. Primum vero scire licet, lac nec unius esse versitate generis, nec ejusdem quoad omnia virtutis, sed pro diversi- animantitate animantium, &pabuli peculiares quasdam possidere facul- um examitates, quae seorsim sunt expendendae. Primo omnium se nobis natur. offert lac asininum, quod summo in pretio semper a veteribus habitum fuit, multumque habet seri dulcis, sed parum terreae caseosae &pinguioris substantiae, quare nec facile coagulatur &ad conficiendum cascum &butyrum minus aptum existit. Serum ejus abstergentem &laxantem, humectantem &acrimoniam temperantem possidet facultatem. Hoc sequitur caprillum, quod non tam serosum est, quam asininum, neque tam bene laxat &abstergit, sed consistentiae est crassioris; &quia frondibus arborum, quae aliquid resinosi continent, vescuntur caprae, ad censolidationem partium suppuratarum plurimum valet. Lac bubulum pinguius est, multumque terrae, sed minus seri habet; unde etiam multum ex eo butyri &casei confici solet. Habet virtutem temperantem, nutrientem &consolidantem, Humanum lac ad usum medicum prae aliis videtur praestantissimum. Nam dulcissimum omnium ex ejusque nutriendi vis insignis abunde apparet in infantibus. Differt vero etiam lactis virtus pro diversitate pabuli &herbarum, quibus animantia vescuntur. Hinc vernale salubre admodum est, quia tunc vegetabilia multis succis temperatis turgent, cum contra hibernum, quia tum animalia foeno &stramine vescuntur, minus salubritatis habeat. (Hoffm. Syst. T. IV. P. 4) Hisce expositis facile nunc judicatur, lac ideo in omni pectoris affectu &tabescentia universale remedium dici &haberi posse, quod omnibus medendi indicationibus satisfacit. Primo enim, ad acrimoniam humorum, quae irritationis, vehementioris tussis &corrosionis praecipua caussa est, insigniter temperandam, mirigandam &demulcendam, lacte praecipue vaccino nihil deprehendimus efficacius. Nam uti veneni corrosivi arsenicalis vim noxiam infringere valet; ita multo magis spicula salium corporis nostri involuere poterit atque obtundere.