# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 313

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, CVRATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/313
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/313

Porro addit: novi quendam, qui cum toto anno lac bibisset & comedisset, & a vino abstinuisset, ab haemoptysi & puris sputo liberatus fuit, ut nec postea in phibisin inciderit. Verum enim vero, demonstrandum etiam a priori est, Lactis virquare lac tam celebre tamque incomparabile in pectoris mor- tus pro dibis sit praesidium. Primum vero scire licet, lac nec unius esse versitate generis, nec ejusdem quoad omnia virtutis, sed pro diversi- animantitate animantium, & pabuli peculiares quasdam possidere facul- um examitates, quae seorsim sunt expendendae. Primo omnium se nobis natur. offert lac asininum, quod summo in pretio semper a veteribus habitum fuit, multumque habet seri dulcis, sed parum terreae caseosae & pinguioris substantiae, quare nec facile coagulatur & ad conficiendum cascum & butyrum minus aptum existit. Serum ejus abstergentem & laxantem, humectantem & acrimoniam temperantem possidet facultatem. Hoc sequitur caprillum, quod non tam serosum est, quam asininum, neque tam bene laxat & abstergit, sed consistentiae est crassioris; & quia frondibus arborum, quae aliquid resinosi continent, vescuntur caprae, ad censolidationem partium suppuratarum plurimum valet. Lac bubulum pinguius est, multumque terrae, sed minus seri habet; unde etiam multum ex eo butyri & casei confici solet. Habet virtutem temperantem, nutrientem & consolidantem, Humanum lac ad usum medicum prae aliis videtur praestantissimum. Nam dulcissimum omnium ex ejusque nutriendi vis insignis abunde apparet in infantibus. Differt vero etiam lactis virtus pro diversitate pabuli & herbarum, quibus animantia vescuntur. Hinc vernale salubre admodum est, quia tunc vegetabilia multis succis temperatis turgent, cum contra hibernum, quia tum animalia foeno & stramine vescuntur, minus salubritatis habeat. (Hoffm. Syst. T. IV. P. 4) Hisce expositis facile nunc judicatur, lac ideo in omni pectoris affectu & tabescentia universale remedium dici & haberi posse, quod omnibus medendi indicationibus satisfacit. Primo enim, ad acrimoniam humorum, quae irritationis, vehementioris tussis & corrosionis praecipua caussa est, insigniter temperandam, mirigandam & demulcendam, lacte praecipue vaccino nihil deprehendimus efficacius. Nam uti veneni corrosivi arsenicalis vim noxiam infringere valet; ita multo magis spicula salium corporis nostri involuere poterit atque obtundere.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
