# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 316

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, CVRATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/316
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/316

Laudandi igitur sunt antiquiores artis nostrae antiantistites, qui ut lac meliorem obtineat efficaciam asinis vel capris inter pabulum ejusmodi obtulerunt herbas, quae ad morbum, quem curandum susceperunt, virtute apprime specifica splenduerunt. Hinc est, quod GALENUS loc. cit. memorat, herbas in Stabiis nascentes, quales sunt gramen, polygonum, melissophyllum, rubus, hedera, cyrisus, lentiscus &c. lac animantium, si hitce vescantur, efficere saluberrimum. Quem eximium morem & nos usque eo felici cum successu sequuti, quando partis affectae abstersionem, vel depurationem moliti sumus, hordeum, scabiosam, scordium, chaerefolium, arnicam, hyssopum, veronicam, marrub. album cum pabulo misceri jussimus; si vero consolidandi fuit intentio, plantaginis species, hederam terrestrem, aegrimoniam, millefolium, saniculam, consolidam majorem, pulmonariam &c. pascui loco objicienda curavimus. Verum, adhuc sunt alii modi lactis virtutem medicamehtosam pro varia intentione augendi, scilicet per varias & appropriatas admixtiones, quas inter praecipue eminet, miscela lactis cum aquis mineralibus de qua ego, sine omni ostentationis nota, vere asserere possum, quod primus fuerim, qui ipsam in Germania introduxit. Nem quum ante triginta & plures abhinc annos aquarum salubrium in nostris regionibus scaturientium, tam calidarum, quam frigidarum ingredientia encheiresi chymica scrutatus nullum sal acidum & vere vitriolicum, sed potius alcalicum & medium, cum subtiliori terra & tenuioribus martis particulis in ipsis deprehenderim, experimentum feci, lac cum ejusmodi aquis remiscendi, idque tam felici cum successu, ut exinde in compluribus chronicis, maximeque pulmonum assectibus vel tollendis vel leniendis tam admirabiles viderim effectus, qui nec a solo lacte, nec a thermis vel acidulis seorsim adhibitis potuissent exspectari. Unde mirandum, imo plane dolendum est, plurimos antea fuisse & adhuc esse, qui in phthisi & pulmonum exulceratione acidulas existimant nocencentissimas easque nec per se, nec cum lacte mixtas adhibere audent. Duos tantum ante nostram aetatem excipimus celeberrimi nominis medicos, quorum alter ex majoribus est Raymundus Joannes FORTIS, qui Cent. II. Consil. 20. 27. 28. 30. & maxime 34.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
