# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 319

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, CVRATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/319
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/319

& id genus alia, quae vel cum cerevisia, vel cum aqua, adjectis ficubus, melle, semineque foeniculi & anisi stellati coquuntur. Neque desunt exempla, quae insignicum phi hisicorum emolumento haec ipsa adhibita testantur, quum si simplex saltem abscessus vel ulcus, sine induratione scirrhose, sine concretione polyposa adfit, multum utique ad partes laesas consolidandas possint conferre. Nihilominus non inficiandum est, ejusmodi decocta non raro propter vim suam adstringentem magno fuisse damno; maxime ubi duris tuberculis pulmones inter initia sunt obsessi, vel si quando ad haemoptysin intempestive fistendam adhibentur. Sanguis enim extravasatus hac ratione facile subit coagulum, minimaque vascula obstruuntur, ut hinc longe major sanguinis & humorum in pulmonibus fiat stagnatio, ad producendam veram ph hisin aptissima. Quod in periculum ne incurramus, ejusmodi infusa vel decocta cum portione vel aequali vel dimidia lactis miscere praestat, unde vis eorum adstringens ex parte infringitur & simul acrimoniae humorum temperandae prospicitur milissime. XIV. Quodsi deinceps primae viae ab humorum vitiosorum col luvie sunt repurgandae, folia sennae, rhabarbarum & manna cum lacte vel solo, vel aquato & acidulis temperatioribus diluto, vel etiam cum sero lactis commode possunt infundi leniterque decoqui, quam alias phthisicis sensibiliorisque naturae homines facile a purgantibus, etiam mitioribus laedantur. Vidi quoque, ubi inprimis luxurians acidae saburrae in primis viis progenies fuit, magnesiam, quae nonnisi subtilissimus calcis vivae elutriatus flos est, ad drachmam unam vel duas cum aliquot lactis caprini unciis datam aegregie alvum subduxisse. § XV. Ad tussim ferinam omnesque vires cum somno eripientem demulcendam, ad acrimoniam temperandam partesque constrictas relaxandas veteres olim insigni cum utilitate diacodia, quorum praecipua ex succis & semine papaveris sunt composita adhibuerunt, recentiores vero massas pilularum de cynoglossa & de styrace, quae justa & refractiori dosi propinata fructu suo non destituuntur, praescribere solent.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
