Latin
OBSERVATIO IV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 32
Unproofread scanNot analysed yet
EPIGRISIS. 1) Non opportuniora affectibus apoplecticis ¶lyticis sunt subiecta, quam plethorica &simul hysterica: &certissime illos incurrunt, si excretiones sanguineae, superveniente, dum fluunt, gravi terrore, subito sistantur. Idem in praesenti contingit aegrotante, quam valde fuisse plethoricam, vel haemoptysis, iteratis sponte revertens vicibus, testatur. Adhuc sanguinem ipsi fuisse impurum &scorbuticum: docent &purpuratae in uno pede rubrae, in altero albae, &scorbuticae efflorescentiae, quibus ad cutaneum corticem pulsis, levari plerumque solet malum. Quare etiam recte hic morbus paralysis hysterico scor butica appellari potest. 2) In cura huius aegrotantis mulieris plethoricae &hystericae in eo peccatum fuit, quod non tempestive satis per sectionem venae sanguis fuerit detractus. Ita forsan statim paralytica affectio vel arceri vel tolli potuisset; Atque in eo consentientem habeo RAYGERVM clarissimum Hungariae Medicum qui obs. X. scribit; paralysis &hemiplexia in foeminis saepe unica venae sectione in brachio tolli potest. 3.) Vix unquam paralyticum ffectum, cum primis recentiorem vidi, quin febricula quadam intermittenti simili fuerit stipatus. Sed nulli prorsus solatio haec febris est: quamvis enim nulla paralysis fine febre curetur; uti monet etiam Clarissimus BOERHAVE Pr. Med. P. V. p. 15. id tamen de artificiali intelligendum esse febre, iam sub pathalogicis ultima thesi adnotavimus.