Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 320
Unproofread scanNot analysed yet
Nihilo tamen minus haec singula magis proficiunt, quando cum haustu lactis circa somni tempus offeruntur. Expedit quoque nonnunquam, ubi magnus humorum ad pectus: ffluxus &major in tussi diuturna &phhisica corruptio metuenda est, ad divertendum humorum impetum, quae urinam cient, remedia modeste in usum trahere. Cui scopo itidem lac &ejus serum in usum potest vocari ejusque vis diuretica aliquo modo augeri, si cum semine selleri, petrselini, dauci cretici, milii solis, violarum &c. invicem probe conquassatis infusum porrigitur. XVI. Praeter jam dicta supersunt adhuc alia remedia in laesione pulmonum phthisica tam ad depurationem, quam ad consolidationem summe proficua. Quo nomine maxime splendent &efferuntur balsama sic dicta pectoralia &vulneralia; quorum licet in medicorum libris multae ac variae exstant formulae, nobis tamen probatissimas tantum &a peritissimis in arte viris inventas hic recensere placet. Primum vero locum merito obtinet celebratissimum illud MEIBOMII, Professoris medici experient ssimi, balsamum, quod ita componitur: Recipe olei hyperici antiqui uncias duas, spermat. ceti drachmas sex, terebinth. Venet. puriss. drachm. tres, sanguin dracon. drachmam unam, laudani opiati grana sex. M, detur a drachma una ad duas. Nec minoris efficaciae esse deprehendi, quod in hunc hunc modum paratur: Recipe ol. amygd. dulc. uncias duas, florum sulph. a calce viva sublimat. drachm. duas. Coque leni calore: adde balsami de Copaiva drachm. unam, sperm. ceti, cerae flavae ana unc. dimidiam, extract. croci drachm. dimidiam, ol. anisi, foenicul. macis ana guttas X. Quibus succedit tertium hac ratione conficiendum: Recipe mellis optim. Prussici, diacod. Montani ana unciam unam, essent. myrth.