# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 320

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, CVRATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/320
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/320

Nihilo tamen minus haec singula magis proficiunt, quando cum haustu lactis circa somni tempus offeruntur. Expedit quoque nonnunquam, ubi magnus humorum ad pectus: ffluxus & major in tussi diuturna & phhisica corruptio metuenda est, ad divertendum humorum impetum, quae urinam cient, remedia modeste in usum trahere. Cui scopo itidem lac & ejus serum in usum potest vocari ejusque vis diuretica aliquo modo augeri, si cum semine selleri, petrselini, dauci cretici, milii solis, violarum &c. invicem probe conquassatis infusum porrigitur. XVI. Praeter jam dicta supersunt adhuc alia remedia in laesione pulmonum phthisica tam ad depurationem, quam ad consolidationem summe proficua. Quo nomine maxime splendent & efferuntur balsama sic dicta pectoralia & vulneralia; quorum licet in medicorum libris multae ac variae exstant formulae, nobis tamen probatissimas tantum & a peritissimis in arte viris inventas hic recensere placet. Primum vero locum merito obtinet celebratissimum illud MEIBOMII, Professoris medici experient ssimi, balsamum, quod ita componitur: Recipe olei hyperici antiqui uncias duas, spermat. ceti drachmas sex, terebinth. Venet. puriss. drachm. tres, sanguin dracon. drachmam unam, laudani opiati grana sex. M, detur a drachma una ad duas. Nec minoris efficaciae esse deprehendi, quod in hunc hunc modum paratur: Recipe ol. amygd. dulc. uncias duas, florum sulph. a calce viva sublimat. drachm. duas. Coque leni calore: adde balsami de Copaiva drachm. unam, sperm. ceti, cerae flavae ana unc. dimidiam, extract. croci drachm. dimidiam, ol. anisi, foenicul. macis ana guttas X. Quibus succedit tertium hac ratione conficiendum: Recipe mellis optim. Prussici, diacod. Montani ana unciam unam, essent. myrth.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
