Latin
CAVTELAE ET MONITA PRACTICA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 326
Unproofread scanNot analysed yet
CAVTELAE ET MONITA PRACTICA. ALullus est morbus, qui non modo accuratam diaetae obserSvationem, sed praecipue circumspectum ac providum remediorum postulat usum, certe truculentus iste pectoris affectus phihisis est, in qua se tanta saepe medenti medicamentorum adhibendorum objicit contraindicatio, ut, nisi omnibus probe consideratis, facile possit errare juvandoque nocere. Ita ad expectorationem promovendam requiruntur bechica dulcia, pinguia, syrupi, incrassantia &mellita, quorum tamen immodico usu non modo tonum pulmonum, sed &ipsius ventriculi destruimus, adeoque copiam cruditatum &majorem humorum in pectore decubitum arcessimus. Calor lentus exsiccans desiderat diluentia, humida ipsamque lactis potationem, quae vero in tussi humida affluxum humorum, quibus pectus obsitum est, adaugent. Vicera dein sordida putrida postulant balsamica resinosa, cujus generis sunt myrrha, terebinthina Veneta, balsamum de Copaiva, Peruvianum aliaque balsama consolidantia vulneraria, quae tamen motum intestinum &calorem augendo detrimentum afferre solent. II. Si ulterius progrediendo dispicimus, eandem difficultatem deprehendimus in molestis istis ac paene convulsivis, quae in tussi ferina diuturna ab humorum acrimonia concitantur, pectoris commotionibus. Hae ipsa enim anodynis, papaveraceis, oleosis &somniferis volunt levari, quae tamen paullo frequentius adhibita vires mirum prosternunt. Exesa, dissoluta &aperta pulmonum vasculosa substantia vulnerariis &leniter adstringentibus debet consolidari; ast humores extravasatos, qui excerni deberent, quum intus retinent atque expectorationem supprimunt, corruptionem magis adaugent. Viscera quoque si quis velit ad consolidationem perducere, affluxum humorum dedet impedire, quod tum vulnerariis &lignorum decoctis, tum pulveribus ex bolo ermena, terra sigillata, haematitide &c. compositis perficitur; si quando vero tophi, tubercula, &indurationes adsunt, ut haec majora sumant incrementa efficiet.