# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 329

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, CAVTELAE ET MONITA PRACTICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/329
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/329

Consultum est, ut ante, quam ipsa potatio suscipiatur, prima regio a viscidorum & acidorum humorum colluvie probe depuretur. Ad quod quidem perficiendum commodissimum est, infusum laxans mannatum stimulo tartareo exaltatum propinare. III. Praestat primis diebus lac vel afininum vel humanum mane hora VI. aut VII. & a meridie hora V. ad sex vel octo uncias haurire, & dein per gradus ad copiam paullo liberaliorem adscendere. IV. Quando per sex vel octo dies aeger potationi indulfit, remedium leniter laxans & collectas interea sordes blande educens est interponendum, idque quovis sexto die repetendum. V. Pro potu vinum & cerevisia exulet & potius ptisana ex hordeo, C. C. & corticibus citri eligatur. A cibis quoque, qui concoctu sunt difficiles & pravos ingenerant succos, serio est abstinendum; contra vero juscula ex testudinibus, cancris fluviatilibus, carne vitulina & gallina cum herb. lactuc & cichor hortensi confecta eximiae sunt utilitatis. VI. Denique ad vim ventriculi concoctricem, quae semper fere languet, promovendam elixir quoddam balsamicum pectorale & stomachium, quod myrrham elect. crocum, nucistam, cort. aurant. trifol. fibrin. radicem glycirrhizae habet, inter epulas assumere expediet. VIII. In nimils & colliquativis sudoribus, qui in phrhisi & he- Circa sudoctica vires mirum exhauriunt, praeter serum lactis & emulsio-res collines, species de hyscintho, si cum refracta portione nitri & quativos, dimidio laudani opiati grano pro dosi miscentur, eximium afferunt solamen. Quodsi vero a vehementia tussis, qua valde exagitatur sanguinis & humorum massa, nimia sudoris contingit profusio, lene & correctum opium, quale est massa pilular. de styrace, vel Wildegansii cum pulvere temperante optime datur, utpote quod tussim sedando sudorem com(Hoßm. Syst. T. IV. P. 4. compescit. Si vero praeter tussim colliquans massae sanguineae aestus sudoris caussa existit, clarissimi viri MORTONIVS & PITCARNIVS corticem Peruvianum cum grano laudani opiati praescribere non verentur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
