# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 33

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, OBSERVATIO IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/33

3) De balneis Lauchstadiensibus, quae valde adstrictivae sunt indolis, notari meretur, quod in paralyticis affectibus vel ab initio, ubi adhuc mobilis, nec nimis impacta est materia, vel sub finem, ubi non nisi languor quidam nervosi generis restat, cum fructu possint adhiberi. In malo confirmato magis ê re sunt aquae Aquisgranenses, quae intimius stagnantem materiam penetrant, & resolvunt. 4) Lauchstadiensium fontium pro balneo insignissimum usum atque utilitatem ego primus ante triginta annos inveni atque detexi, & peculiarem de iis conscripsi dissertationem, & bona fide tessari possum, quod convenienti & circumspecta observatione fi usurpentur, ad imbecillia corporis membra roboranda vix sui fimiles habeant, adeo, vt etiam in eo certis in casibus Toeplicensium balneorum virtutem exsuperent. Horum operatio fit per febrem artificialem. Nam sub ipso balneo valde tepido subtiliores martiales moleculae subcutaneis fibris & poris se paullo altius insinuando stricturam cutis efficiunt, & eo ipso humorum cursum ad interiora urgendo sub celeritate & magnitudine pulsuum & auctior calor & maior transpiratio sequitur, cuius beneficio vitiosi morbifici humores ex partibus exertioribus discutiuntur, & impuri salsi ad habitum corporis protruduntur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
