Latin
ENARRATIONES MORBORVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 331
Unproofread scanNot analysed yet
Elapsis enim tribus hebdomadibus, quum pro quindecim imperialibus aeger comedisset vires, quae antea prorsus dejectae erant, magis magisque se erigebant, ardens calor defervescebat, noctes erant placidiores, tussis mitior, respiratio facilior &sic contra spem omnium evenit, ut intra duorum mensium spatium optime convalesceret. EPICRISIS. Instar miraculi certe haec cura in hac urbe habita fuit, quum ceteris, etiam probatissimis remediis, nihil juvantibus a fructibus succo refrigerante turgidis natura optimum levamen acceperit. Ex quo discimus, latitare interdum in vegetabilibus &fructibus specificam quandam adversus graves &diuturchinensium satis nos morbos efficaciam, ita, ut esu malorum diu continuato pertinacem icterum sublatum, &largiori malorum Persicorum usu affectionem melancholicam noverim sedatam. Temperati quippe &fermentescibiles ejusmodi succi egregia pravam humorum dyscrasiam immutandi vi pollent.