# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 331

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, ENARRATIONES MORBORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/331
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/331

Elapsis enim tribus hebdomadibus, quum pro quindecim imperialibus aeger comedisset vires, quae antea prorsus dejectae erant, magis magisque se erigebant, ardens calor defervescebat, noctes erant placidiores, tussis mitior, respiratio facilior & sic contra spem omnium evenit, ut intra duorum mensium spatium optime convalesceret. EPICRISIS. Instar miraculi certe haec cura in hac urbe habita fuit, quum ceteris, etiam probatissimis remediis, nihil juvantibus a fructibus succo refrigerante turgidis natura optimum levamen acceperit. Ex quo discimus, latitare interdum in vegetabilibus & fructibus specificam quandam adversus graves & diuturchinensium satis nos morbos efficaciam, ita, ut esu malorum diu continuato pertinacem icterum sublatum, & largiori malorum Persicorum usu affectionem melancholicam noverim sedatam. Temperati quippe & fermentescibiles ejusmodi succi egregia pravam humorum dyscrasiam immutandi vi pollent.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
