Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 334-2
Unproofread scanNot analysed yet
EPICRISIS. Phthisica haec affectio a metastasi, seu, ut Hippocrati dicendi mos fuit, palindrome, tum sanguinis per haemorrhoides exitum non invenientis, tum materiae ulcerosae ob fistulam consolidatam intus retentae suam traxisse originem videtur. Neque ignotum, sed in re medica satis obvium est, ab antiquis ulceribus fistulosis, &fonticulis quoque praemature consolidatis, a tumoribus glandularum scirrhosis, ut colli &parotidum resoluris, a gutta rosacea, scabie &aliis cutis defoedationibus per topica imprudenter cohibitis, materiam vitiosam excrementitiam, per metast,sin ad mollem &spongiosam pulmonum substantiam translatam ibi per moram ulcus formasse. Quae cum ita sint, ad derivandum ejusmodi decubitum haud sine ratione fonticulos brachiis admovere jussimus, &reliquam curationem non validis, &humores multum exagitantibus remediis, sed potius lenissimis temperantibus, demulcentibus &roborantibus perficiendam judicavimus.