# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 339

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, EPIGRISIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/339
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/339

EPIGRISIS. Quod hic juvenis diu admodum ab haemoptysi sibi ingentem pulmonum labem, quae sine dubio in scirrhosis tuberculis posita fuit, contraxerit & nihilominus sua subire munia rite potuerit, non adeo mirandum est; quum per experientiam abunde constet, magnas tenerrimo huic visceri laesiones induci & tamen vitam ad seros usque annos nonnunquam posse protrahi. Interim discimus ex hoc casu, ad vitia pulmonum exacerbanda & inflammationem lethalemque abscessum ingenerandum nihil fere potentius esse, praeter febrem, vel ac itam, vel intermittentem & inprimis vehementem animi commotionem. Quare quibus pectore laborantibus longius vivere volupe est, commendandum arbitror, ut ab omni tum animi tum corporis excessu abstinendo moderatissime vivant. OBSERVATIO VII. Honesta viginti sex annorum femina, a parentibus phrhisi demortuis progenita, quarto puerperio exacto in violentam incidit tussim cum serosis defluxionibus ultra dimidium anni graviter infestantem. Quatuor abhinc mensibus febre correpta fuit tertiana mala morata, quae spasmodicis pedum sub frigore & declinatione tractionibus copiosisque sudoribus mirum fatigavit. Varia hinc inde praescripta medicamina quum nihil tulerunt opis, tandem ad corticis chinae in electuario usum perventum est. Conquievit inde febris, sed longe graviora accesserunt pathemata; siquidem glandulae colli intumuerunt, dolores pungitivi & pressorii in sinistro pectoris latere, cui aegre incumbebat aegra, cum anxis spiratione & calore vespertino coeperunt ingravescere, mensteua purgatio imminui viriumque robur magis labefactari.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
