Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 34-2
Unproofread scanNot analysed yet
EPICRISIS. 1) Potus Cosse abusus sicut variis morbis ianuam pandit: ita ad nervorum morbos corpori affricat quandam dispositionem. Fabae enim hae Turcicae principio expansivo &vaporoso pollent; quo humores commovendi, solidasque &nervosas partes relaxandi, possident facultatem. Hinc occurrit quotidie, quod id decoctum paullo saturatius &largius bibentes de orgasmo sanguinis, &tremore manuum conquerantur; quare etiam BOERHAVE Pr. med. L. V. pag. 12. abusus, inquit, nimius Thee &Cosfe paralysin induxit, nervis flaccidis redditis nec amplius contineri possibilibus. 2) Paralysis in praesenti casu debetur cohibitae per subitam aeris mutationem transpirationi; unde humores retroacti, circa medullae dextri potissimum lateris principium, &nervos sermoni dicatos stagnarunt.