# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 34-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, EPICRISIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/34-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/34-2

EPICRISIS. 1) Potus Cosse abusus sicut variis morbis ianuam pandit: ita ad nervorum morbos corpori affricat quandam dispositionem. Fabae enim hae Turcicae principio expansivo & vaporoso pollent; quo humores commovendi, solidasque & nervosas partes relaxandi, possident facultatem. Hinc occurrit quotidie, quod id decoctum paullo saturatius & largius bibentes de orgasmo sanguinis, & tremore manuum conquerantur; quare etiam BOERHAVE Pr. med. L. V. pag. 12. abusus, inquit, nimius Thee & Cosfe paralysin induxit, nervis flaccidis redditis nec amplius contineri possibilibus. 2) Paralysis in praesenti casu debetur cohibitae per subitam aeris mutationem transpirationi; unde humores retroacti, circa medullae dextri potissimum lateris principium, & nervos sermoni dicatos stagnarunt.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
