Latin
EPIGRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 340
Unproofread scanNot analysed yet
Ego igitur in consilium adscitus non dubitavi ratione &experientia suffultus, praemissa ventris per potionem mannatam expurgatione, praescribere usum acidularum Ergranarum cum tertia lactis captini vel asinini parte remixtarum, quas tepefactas per integrum mensem mane ad mensuram unam, sub convenienti diaetae regimine, bibere jussi. Pro potu ordinario decoctum radicis chinae cum passulis &inter epulas, ad stomachum roborandum, elixir nostrum balsamicum viscerale sumendum; lateri vero thoracis sinistro dolenti glandulisque colli tumidis imponendum suasi sequens emplastrum: Recipe gummi bdell. myrrh. sagapeni, animae singulorum unciam dimidiam, sperm. ceti, cerae ana unciam unam cum dimidia, flor. sulph. drachmas duas, pulv. croci drachm. dimidiam, olei anisi. camphorae ana drachm. unam. M. f. l. a Emplastrum. Neque vero spem fefellit haecce curatio; quippe qua finita insigne symptomatum levamen percepit aegra, tantum quod in integrum, ob inordinatum mensium successum non fuerit restituta. Suasi igitur, ut elaeosecharum myrrhatum in frequentiorem usum ducat, quod ita paratur: myrrhae optimae uncia una ex libra una aquae, adjecta selis tartari drachma una, coquitur; quod remaner a coctione, est magma gummoso resinosum temperatius, myrrhae saporem &odorem adhuc referens, cujus drachma una cum uncia una sacchari canariensis mixta vel singulis diebus, vel quam maxime circa instantem mensium periodum cum infuso Thee vel Coffeesumitur utilissime. Est enim hoc remedii genus &pectori &utero amicum atque a me per aliquot annos summa cum cuphoria saepius commendatum.