Latin
OBSERVATIO IX
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 343
Unproofread scanNot analysed yet
Et quum vires non adeo multum dejectas deprehenderem, de salute quidem recuperanda non desperandum, ipsam tamen curationem paulo longius protrahendam esse nuntiavi, quam in hunc, qui sequitur, modum institui. Primo laxante mannato &rhabarbarino primam regionem a sordibus deplendam &dein dimidiam lactis vaccini tepefacti mensuram, instillata balsami cujusdam pectoralis drachma una, singulis diebus mane bibendum suasi. Balsamum autem ita erat confectum: Recipe olei hyperic. vetusti uncias duas, flor. sulphur. drachmas duas, coque leni calore. Colaturae adde terebinth. Venet. drachmas duas, croci drachm. dimidiam, ol anisi, nucistae destillat. ana guttas XII. M. Inter cibos quam maxime juscula avenacea &hordeacea cum jure carnis vitulinae, gallinae &cancrorum fluviatilium succo parata, &loco potus mox ptisanam, mox decoctum chinae &herbae pulmonar. cum passulis commendavi. Quarta a prandio hora iterandum jussi lactis tepidi usum cum electuario, quod ex conservae rosar. unciis duabus, haematitidis praep. boli armen. ana drachmis duabus &convenienti syrupi papav. albi portione compositum ad drachmas duas devorare aeger debuit. Ad flatus, quibus venter fere perpetuo eratturgidus, discutiendos injici jussi clysteres emollientes &carminativos. Tandem vero, ut externis pariter succurratur remediis, pectoris tam anteriori quam posteriori parti impositum fuit emplastrum ex gummi bdell. sperm. ceti, axung. humana, cera, flor. sulph. croco &oleo anisi conflatum. Qua methodo tantum, per Dei clementiam profeci, ut intra binos menses integre vir amplissimus convaluerit &ego non exiguam inde famam in iuventute mea retulerim.