# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 345

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, EPICRISIS CVM CONSILIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/345
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/345

EPICRISIS CVM CONSILIO. Exhibet hic casus exemplar verae phthiseos, seu pulmonum exulcerationis, cum febre lenta ad hecticam inclinante; id quod multa validaque tussis, crebrior mucidae cum pure mixtae materiae rejectio, sudores colliquativi, tabida corporis viriumque consumtio, aestus volaticus & pulsus a sumtis cibis celerior testatum faciunt luculentissime, Quodsi autem hujus mali veram prosequamur originem, dubitare non licet, illud ipsum a nimia sanguinis, ob crebriores venaesectiones, jactura proxime esse deducendum. Etenim hac ratione humorum per omnes corporis, maximeque excretionibus inservientes partes mirum fuit turbatus; unde non modo vitalis ille cruor naturali temperie sua immutatus ac serosior factus formandis hinc inde stagnationibus opportunissimus existit, verum etiam pulmonibus a perpessis catarrhis crebriorique tussi jam antea debilitatis eo facilius labem inducere potuit. Digna enim est, (Hoffm. Syst. T. IV. P. 4.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
