# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 346

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, EPICRISIS CVM CONSILIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/346
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/346

) est, quae, probe teneatur observatio, phehisin aque facise a nimia sanguinis abundantia oriri prudentique ejusdem per venae sectionem imminutionem averti, ac boni cruoris defectu ejusque inconsulta detractione, maxime in corporibus tenera & vasorum & fibrarum constitutione praeditis, posse generari; quale quid in puerperis a nimio lochiorum fluxu exhaustis saepe iterumque observare mihi licuit. In prognosi nostri mali suppeditanda statim in ancipiti rem esse praedixi, nihilominus curationem, si ipsi adhuc locus superesset, in hunc modum putavi instituendam. Primo consului, ut lac asininum ad tertiam partem cum Selterana, vel alia ejusmodi principio alcalino imbuta aqua remixtum quater de die ad octo unciarum pondus bibatur. Quodsi vero harum aquarum deesset copia, seri lactis dulcis libram medicam, addita nitri purificati & salis tartari portione, mane & a meridie potandam commendavi. Deinceps hora quarta vespertina & ante decubitum adsumi debuit pulvis, sequentis compositionis: Recipe cornu cervi sine igne praeparati, mandib. lucii piscis, boli armen. spec. de hyacintho, nitri purif. solutionis oculor. cancr. succin. praep. ana drachmam unam M. F. pulvis, div. in XII. partes. Tandem commendata fuit recta vivendi ratio, ut nimirum aegra lectissimis ex carne caponis elixa ac vitulina paratis utatur jusculis, quibus herbae plantaginis acutae, scabios. pulmonar. maculosae, agrimoniae, hederae terrestr. card. bened. cum cancris fluviatilibus contusis inter decoquendum fuerint adjectae. Et quum magna vis in potu sita sit, ab omni alio abstinere & pro potu ordinario hoc sanguinem purificans decoctum eligere consultum duxi: Rec. cornu cervi raspati, rad. scorzonerae, chinae, singulorum uncias IV. rasurae lign. santal. rubri, rad. cichorei ana unciam unam cum dimidia. Concisa d. s. species, quarum duae unciae in tribus aquae mensuris per tres horae quadrantes coquendae. Et haec fuerunt, quae proponenda duxi remedia. Sed non multo post nunciatum mihi fuit, illustriss. aegrotam ante confilii mei adventum placide exspirasse. OBSER phihisica, si tabe.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
