# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 348

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, EPICRISIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/348
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/348

EPICRISIS. Quanto difficilior est morborum, qui firmam in pulmonibus sedem & caussam obtinent, sanatio; tanto facilior & tutior Igitur praeter ea, quae jam superiori est ab hisce praeservatio. capite hoc fine commendata sunt, suadeo 1) ut proceri ejusmodi homines a vita motus experte abstinendo corpus perpetuo exerceant; hac tamen observata cautela, ne motum paullo validiorem & nimis laboriosum instituant. Namque haec major motus species sicut in morbis, qui a viscerum, maximeque hepatis prava constitutione & impeditiori sanguinis per ipsa circuitu proficiscuntur, summum tam praeservandi quam curandi scopo fert auxilium; ita e contrario pulmonibus & morbis abhinc prodeuntibus valde est infensa, ut usque eo non modo ad hos ingignendos, verum etiam exacerbandos multum conferat momenti 2) ut misso omni potu spirituosiori, ut spiritu vini & cerevisia crassiori, potum tenuiorem, eumque nec nimis calidum, nec nimis frigidum assumant, nec in victu cibis nutrientibus plus justo indulgeant 3) ut circa aequinoctitialia tempora secta vena redundantem sanguinis copiam imminuendam curent 4) ut sibi caveant, ne post longiorem quietem motionem vehementius & repentino quasi initio instituant; quod autem si fecerint, mox infusum veronicae & flor. bellidis in largiori quantirate hauriant. Et haec est facilis & genuina gravissimos & fere immedicabiles hos morbos mature avertendi methodus, quam, si rite adhibetur, non sine fructu fore confido. OBSERVATIO XII. Pervulgata est opinio, iis plerumque omnibus, qui viscera non habent integra, maximeque gravem in pulmonibus laesio-nes circa nem foventes phthisica passione laborant, aquarum mineralium aquarum usum esse infensissimum. At vero hoc assertum non universale, mineralised cum grano salis esse intelligendum, ego quidem multiplici um usum. edoctus experientia bona adseverare fide possum.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
