# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 35

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, EPICRISIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/35

Et in tali casu, si non fiat cunctatio admodum noxia, sed mox accersatur medicus, vena secetur, congruisque medicaminibus regularis humorum circuitus promoveatur; facile superatur morbus, qui his neglectis aut tardius admissis subsidiis, chronicus evadit. 3) Hoc notari debet apoplecticos & paralyticos motus facile resuscitari. Nam, utut sanata videatur paralysis, relinquit tamen aliqualem partium affectarum imbecillitatem; qua praesente terror, ira, & quicquid vehementes spasmos producendi facultate pollet, quam facile ad eadem loca humorum motum compellit; ut ibi stasin sensum & motum tollendo concipiant; ubi tamen sciendum, quod quo frequentius revertantur eiusmodiaffectus, eo intricatiorem & difficiliorem admittant curationem, quae non modo interna, sed & externa efficacissima remedia expostulat, adeo ut sine balneis & linimentis spirituosis diuturnior affectus non leniri, multo minus expugnari possit. OBSERVATIO. VI. Verbi divini minister, quadraginta septem annorum, tem- Hemiplexperamenti sanguineo phlegmatici, habitus corporis spongiosi, ia dextri vitae sedentariae, & lucubrationibus valde deditus, adpetitu in lateris. tegro, ac sanitate illibata, sub venaesectione bis quovis anno celebrata gavisus, nec ad animi affectus, nisi nimiam venerem pronus, per novissimos aliquot annos in valde calefactis, aestivo etiam tempore conclavibus commorari, largisque perpetuo sudoribus madere suevit. Qui cum per proximum remitterent biennium; de tensivis ac spasmodicis artuum doloribus, sensu quodam frigoris in vertice & cervice percepti nec non pedibus gelidis, licet attactu calidi essent, coepit conqueri.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
