Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 350
Unproofread scanNot analysed yet
EPICRISIS. Id omnino firmissimum &in experientia satis fundatum esse largior, morbos, qui ob nimiam viscerum, maximeque pulmonum laesionem, ob aestum febrilem &praesentem virium lapsum lethales habendi sunt, a potu fontium salubrium minus Tali enim sanari, sed potius ad funestum perduci exitum. ratione ob stagnationem &extravasationem aquarum in corrupto viscere magnamque in eodem continui solutionem longe Id quod eo magis evenit, ubi humor major infertur putredo. vel in cerebro, vel in thoracis &abdominis cavitate extra vasa effunditur, vel etiam polyposa in cordis &pulmonum vasis haerent concrementa, quae liberum fluidorum circuitum impediunt. Contra vero, ubi non tanta viscerum laesio humorumque corruptio, quae ex viribus dijudicari debet, nec febrilis calor adest, optime sane hae aquae, dum aperientem, abstersivam, viscidosque humores per omnia emunctoria, &praecipue per alvum evacuantem ac simul roborantem possident virtutem, fructum ferunt praestantissimum. Sed ut conveniente regimine, ordine ac dosi adhibeantur, necesse est. Plures de phthisi observationes reperire licet in Consult. &Respons. med. Tom. I. Sect. II casu LXXV. LXXVIII. LXXIX. XCIX. &C.