# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 351

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, EPICRISIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/351
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/351

CAPVT XII. CACTILAIA ICTERICA THESES PATHOLOGICAE. Vamvis plures sint cachexiae, sive depravati corporis haDefinitio bitus species, nobis tamen jam jam de ea speciatim ageicteri. re animus est, quae flavescente & nigricante corporis colore sese prodit, & icteri, seu morbi arquati & regii nomine in scholis medicis insignitur, nihilque aliud est, quam vitiatus & corruptus sanguinis & humorum, ab admixta bile excrementitia, propter vitium in biliferis ductibus, status, functiones universi corporis multum laedens cutimque externam flavo vel livido colore deturpans. Signa, quibus se manifestat hic morbus sunt praecipue seSigna ictequentia: Primo in tunica oculi albuginea flavedo conspicitur, ri. qua demum universa cutis imbuitur; urina crassa & obscure rubra mingitur, linteamina instar croci tingens, faeces vero alvinae coloris sunt pallidi. In pejori statu saliva quoque flava exspuitur & omnia adsumta saporis sunt amaricantis. Praeterea affecti de sensu quodam violentae stricturae, pressionis & tensionis in dextro hypochondrio, neque minus de angustia circa praecordia, respirandi difficultate, totiusque corporis conqueruntur lassitudine. §. III. Longe adhuc prolixius & accuratius hujus morbi histo-Historia ria & progressus a medicorum antiquissimis, maximeque ARE morbi ab TAEO in lib. III. cap. XV. describitur, sequentem in modum; Aretaeo Icterus universi habitus aegritudo est, & membrorum singula in- tradita. dicia apparent, perspicua vero sunt & ea, quae in albissimis oculis cernuntur & frontis secundum tempora color flavus exquisitior efflorescit. Quicunque nigro arquato laborant, in his ater color viridi commixtus apparet. lidem frigent, imbecilli, desides, tristes atque demissi animo sunt, tetrum odorem exhalant.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
