# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 355

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, EPICRISIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/355
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/355

Et quum tali ratione serum & succus nutritius bile inficiuntur, explicatu facillimum est, cur color cutis in flavum mutetur, nutritio vitium capiat & urinae crassae atque rufò tinctae colore mingantur; neque minus inde patet ratio, cur non flavo colore per alvum prodeant excrementa, cur digestio ciborum languncat & multa circa primam regionem percipiantur incommoda. VII. Hepatis laeSed paullo altius & specialius erit inquirendum, quaenam sio duplici sub tanta ictericorum differentia, quam supra morstravimus, modo indupraecipue in hepate partes ac viae praeter naturam affici soleant citur. & a quibusnam caussis vitio laborent. Has ipsas vero vel in vitio materiae vasa obstruentis, vel in motibus spasmodicis vasa coarctantibus in universum positas esse quisque theoriae mediUtriusque igitur status cae gnarus facile poterit dijudicare. peculiarem instituamus disquisitionem. VIII. Et primo quidem, spasmos ictero saepenumero praebere Dasparmis originem, in experientia omnino fundatum est. Quandocunque enim, quod saepius accidit, subito icterus invadit, brevique tempore terminatus per periodos iterum recurrit, tunc sane nec in materia peccante, nec in vasorum obstructione & infarctu, sed potius in spastica ductus cholodochi, qui tunica valde sensibili nervosa praeditus est, constrictione caussa residere videtur. Quamobrem deprehendimus, a vehementiori ira, qua nihil ad inducendum icterum potentius est, neque minus a corrosivis & drasticis tam purgantibus quam vomitum cientibus remediis, vel ab ipsa bile in cholera, cardialgia & principio febrium biliosarum, icterum subinde oriri, quippe quae omnia rite invicem comparata de spasmodica ductuum biliferorum agitatione testantur luculentissime.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
