Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 356
Unproofread scanNot analysed yet
Ut nihil denique dicamus de anatomicis eorum, qui ictero perierunt, sectionibus, in quibus nonnunquam ne minimam quidem a calculosa, vel mucida &viscosa materia obstructionem in ductibus, qui bilem ad duodenum vehunt, reperire licet. Progredimur ad alteram caussam, vasorum obstructionem, de qua quidem eo minus dubitare licebit, quo frequentiori constat observatione, cystidem felleam non raro insignis magitudinis calculis esse repletam. Quod itidem valet de reliquis ductibus hepaticis &inprimis cholodocho, qui non modo calculis magnitudine, figura &colore inter se diversis, verum etiam gypsea, tophacea &viscosa materia saepenumero inveniuntur obsessi, ita tamen, ut quo illa magis mollis ac solubilis est, eo symptomata leviora subsequantur. De quo consuli merentur M. N. C. ann. 1. obs. 44. &BONETUS in sepulebreto lib. III. Sect. VIll. obs. 36. At vero non semper a calculis vias biliarias infarcientibus icterus solet induci. Ita ETTMULLERUS in praxi Part II. pag. 54. confirmat, dissectam fuisse mulierem, ex cujus vesicula fellis plures lapides majores minoresque fuissent collecti, quae tamen ab ictero libera mansisset. Cui adjungendum esse censeo, quod Cl. Lipsiensium Professor D. Petermannus in vetula Torgeasi praeter 17. lapides nihil ferme succi biliosi in cystide fellea deprehenderit, cum tamen icterici mali prorsus expers fuerit. Vid. eius dissert. de scrutinio icteri ex calculo vesicae felleae. Quae cum ita sint, reddenda a nobis est hujus phaenomenti ratio, quae nostro quidem judicio haud dubie inde erit petenda Quam diu calculus in vesica fellea non movetur, sed quietus jacet, non secus ac calculus in renum tubulis nullas creat molestias. Simul vero ac e loco suo deturbatus ad ductum cysticum propellitur, ibi haeret &vehementi distensione atrocem dolorem &spasmum, qui totum ductuum biliariorum systema in consensum trahit, progignit &sic morbum nostrum graviaque cum ea complicata symptomata producit; quae dein, excluso per alvum calculo, ut a nobis saepius observatum est, ex toto quiescunt.