# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 359

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, EPICRISIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/359
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/359

Praeterea ad malum vitae regimen pertinent quoque enimi affectus, ex quibus praeter iram, quam jam supra inter praecipuas nostri mali caussas retulimus, mirum quantum valet longior tristitia, quae tum sanguini crasso ingignendo & abhinc prodeunti tardiori ejusdem circuitui apprime velificatur, ad icterum chronicum & contumacem aut producendum, aut revocandum existit aptissima. Denique etiam non raro ex aliis morbis praegressis icterus Praegresi suos repetit natales. Hinc febres intermittentes per remedia morbi. adstringentia intempestive suppressas saepenumero icterum sequi, praeter experientiam testatur RAMAZINVS, qui a tali febre per corticis chinae usum perperam cohibita icterum subortum in libris suis annotavit. Neque rarum, sed in praxi medica satis obvium est, a mensibus vel haemorrhoidibus obstructis vel retardatis icterum enasci. XVI. Transitus nunc fiat ad suppeditandam prognosin, quae me- Prognosis. dico ad existimationem aucupandum debet esse commendatissima. Haec vero, prout ipsa subjecta respectu aetatis, corporis habitus, roboris & naturae differunt, vel prout caussae vel atrociores vel mitiores sunt, tam ratione durationis quam eventis multum omnino differt. Quando enim hoc malum juniores invadit homines & simplex tantum ac solitarium est, non cum alio morbo, ut quartana, malo hypochondriaco, vel obstructione ex hepatis scirrho complicatum, nec adeo longum tempus duravit, convenientibus remediis dam diaeteticis, quam pharmaceuticis tolli potest facillime. Quodsi vero saepius post curam, colore flavo iu nigriorem vergente, recidivat & indurationem hepatis junctum habet, funesti utplurimum est eventus, quia vel in hecticam, vel haemorrhagiam enormem terminatur. Si a vehementiori iracundiae affectu vel a purgante & emetico drastico, ob spasmodicam intestinorum ductuumque biliferorum stricturam icterus oboritur, commodae medicinae in tempore adhibitae facile cedit. Difficiliorem vero admittit sanationem, si aut longiori ttistitia fovetur, aut fi corpus a morbo antea perpesso valde debilitatum invadit. XVII. Qui febri jungitur icterus, saepius illius criticam affert solutionem.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
