Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 36
Unproofread scanNot analysed yet
Sensim magno carnium fastidio capiebatur, cessantibusque demum doloribus, insigni totius corporis languore vexabatur, adeo, ut vix incedere potuerit &inde sibi mortem ominaretur: deinde lenis mentis alienatio, quia continuo loquebatur, aderat. Mittebantur aliquando evena in pede incisa cruor satis larga quantitate, &ecce brevi post circa vesperam lingua subito resolvebatur, &vera dextri lateris accedebat hemiplexia. Nam artus sensu motuque carebant, dexter oculus videndi, dextra naris olfaciendi &auris dextra audiendi potentia destituebatur, memoria labefactata erat nec bene masticare °lutire poterat; corpusque largo &perpetuo per aliquot hebdomades diffluebat fudore. Frustra usurpatis veficatoriis, antispasmodicis, &balsamicis, tandem Lauchstadienses fontes adibat, ad quos ipsum balbutiente lingua, memoria debili, lateris dextri resolutione, &pulsu in dicto latere vix notabili praeditum deprehendi. Iussi igitur, ut mane in balneum descenderet, vesperi pediluviis vteretur, atque elixir balsamicum sub epulis, vesperi pulverem antispasmodicum sumeret; externe vero nucham &dorsi spinam linteis calidis, spiritu florum chamomillae Romanae imbutis perfricandam curaret, Balnea ingressas, large sudabat, dolores dextri braehii persentiscebat, &frigoris sensum percipiebat; at lecto impositus iterum incalescebat. Et continuata sic per mensem curatione melius habebat; movendique pariter ac loquendi potentiam, relicta imbecillitate atque torpore, recuperabat. Commendavi ad plenariam restitutionem victum cum abstinentia exsiccantem cuius auspicatissimum effectum ego in cjusmodi morbis aliquoties vidi. EPI. ν τ –—CAP. I. De nervorum resolutionibus.