# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 364

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, THESES THERAPEVTICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/364
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/364

specifica quadam humores viscidos resolvendi & occlusas hepatis vias aperiendi facultate gaudentibus adparantur, cujus generis sunt radices quinque aperientes, si ex aqua coctae, vel etiam in syrupum, qui in pharmacopaeis prostat, redactae assumuntur. Spectant huc quoque herbae lactiferae, ut lactuca, scorzonera, taraxicum, tragopogon, sonchus, endivium, hieracium &c. quae si cum aqua decoquuntur, aut si succus recens cum sero lactis vel asinino lacte offertur, eximiam praestant opem. Idem tenendum esse arbitror de succo graminis recentis. Hinc celeberrimi Bataviae Medici SYLVIVS & BOERHAAVE de vaccis & bovibus referunt, quod eorum hepar hiberno tempore, quum foeno & stramine viscerentur, calculis esset refertum, qui aestate, quum recenti gramine pro pabulo uterentur, amplius non apparerent: dubio procul quod succis harum herbarum solutis hepar a viscidis & coagulatis humoribus optime repurgatur. Nos itaque ictericis decoctum radicis graminis, erynchii, cichorei, foeniculi &c. pro potu ordinario insigni cum fructu commendavimus saepissime. VII. Tum vero nullum est, quod in omnibus hepatis morbis, adeoque etiam in icteritia curanda, praesentiorem, certiorem ac efficaciorem virtutem praestet remedium, quam aquae minerales tam frigidae quam calidae, sub convenienti regimine potatae, utpote quae tum ob aquarum subtilium principio elestico spirituoso imbutarum copiam, tum ob sal medium, quo turgent, minerale, in lentis humoribus dissolvendis, in oppilatione vasorum reserenda & omnis generis excretionibus promovendis magnam habent potentiam. Et profecto, si dicere velimus quod res est, raro admodum vel prorsus non icterus recidivans & chronicus sine convenienti fontium salutarium usu, quales praecipue sunt acidulae Egranae, Spadanae, Schwalbacenses & therma Carolinae, ex voto poterit sanari. VIII. Nec insuper habenda sunt salia neutra sive medii generis, quae ob insignem aperitivam, detersivam & tam per diuresin dia & rhaquam per alvum leniter evacuantem virtutem inter medicamenbarbarina. ta adversus icterum proficua specialem merentur commendationem; ex quorum censu sunt terra foliata tartari, tartarus tartarisatus, sal polychrestum, arcanum duplicatum, nitrum purificatum & antimoniatum, solutio ocul. cancr.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
