Latin
THESES THERAPEVTICAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 365
Unproofread scanNot analysed yet
cum succo citri, tartarus vitriolatus &borrax &c. Huc pertinent etiam salia ex aquis mineralibus, Egranis, Carolinis, Sedlicensibus &Epsonensibus elicita; quorum vis mirum intenditur, si cum sufficienti quantitate aquae, seri lactis, vel decocti longiori paullo tempore adhibentur. Nec praeterire licet ihabarbarum, quod in hepatis affectibus ad humores dissolvendos &corrigendos specificae &spectatissimae est virtutis, sive in substantia cum dictis salibus remixtum, sive cum herbis supra laudatis in vino infusum, sive in tincturam &essentiam cum terra foliatae tartari redactum propinetur. IX. Ultima denique medentis debet esse intentio, ut tonus vasoUltima inrum hepatis debilitatus atque dejectus, qui obstructionum &dicatio poconcretionum caussa existit, remediis blande roborantibus &stulat robotonicis restituatur. Quod quidem martialia, eaque praesertim rantia. liquida, ut tinctura martis pomata, cydoniata, Ludoviciana, aperitiva Zwolfferi, nec non Peruvianus e cascarillae cortex, in pulvere vel in decocto oblatus, optime praestant. Quo scopo etiam acidulae Pyrmontanae, quae martiali elemento prae ceteris imbutae sunt, laudem merentur eximiam.