# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 365

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, THESES THERAPEVTICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/365
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/365

cum succo citri, tartarus vitriolatus & borrax &c. Huc pertinent etiam salia ex aquis mineralibus, Egranis, Carolinis, Sedlicensibus & Epsonensibus elicita; quorum vis mirum intenditur, si cum sufficienti quantitate aquae, seri lactis, vel decocti longiori paullo tempore adhibentur. Nec praeterire licet ihabarbarum, quod in hepatis affectibus ad humores dissolvendos & corrigendos specificae & spectatissimae est virtutis, sive in substantia cum dictis salibus remixtum, sive cum herbis supra laudatis in vino infusum, sive in tincturam & essentiam cum terra foliatae tartari redactum propinetur. IX. Ultima denique medentis debet esse intentio, ut tonus vasoUltima inrum hepatis debilitatus atque dejectus, qui obstructionum & dicatio poconcretionum caussa existit, remediis blande roborantibus & stulat robotonicis restituatur. Quod quidem martialia, eaque praesertim rantia. liquida, ut tinctura martis pomata, cydoniata, Ludoviciana, aperitiva Zwolfferi, nec non Peruvianus e cascarillae cortex, in pulvere vel in decocto oblatus, optime praestant. Quo scopo etiam acidulae Pyrmontanae, quae martiali elemento prae ceteris imbutae sunt, laudem merentur eximiam.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
