# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 366

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, CAVTELAE ET OBSERVATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/366
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/366

Quodsi vero iisdem utendi indicatio est, leniora qualia ex radice Ipecacuannae cum uno grano tartari emetici conficiuntur, in usum vocare praestat, quae dein, ubi amurca biliosa, in duodeno subsistens & ductus cholodochi orificium claudens bilis transitum impedit, vel ubi materia tenax biliosa, non adeo concreta, sed mobilis ductus obsidet hepaticos, hanc ipsam evacuando, opitulantur utilissime. Eaenim emeticorum vis est atque indoles, ut in ductus biliferos, qui ex tunicis valde nervosis conflatae sunt, operationem suam diffundant &, eorum systolen augendo, humores vitiosos egregie exturbent, II. Validiora purgantia ideo quod spasmos adaugent, motus sanguinis exagitant & vires enervant, nunquam non in nostro malo observantur noxia; hinc suo jam tempore HIPPOCRATES lib. de ratione victus in acutis ictericos inter eos retulit. quos non purgare oportet: nam periculo, inquit, expones & nihil juvabis. Et libr. de offect. Sect. V. ubi curationem morbi regii tradit, purgantium mentionem injicit in hunc modum: corpus balneis calidis extrinsecus emolliendum, alvus vero & vesica madefacienda. Morbus autem fit cum bilis commota Quae si noverit vir idiota, non similiter sub cutim vertitur. in incurabiles morbos inciderit. Solent enim morbi ex parvis occasionibus magni ac diuturni fieri. Et quae quidem ad cibos aut potiones spectant vel sorbitiones, vel medicamenta, quae doloris gratia exhibentur, ea omnia sine periculo admoventur, si juxta praescriptum adhibueris. Quae vero pharmaca purgant bilem aut pituitam, in his periculum constituitur & culpae medentibus imputantur. Ex quo praeclaro loco clare apparere arbitror, Hippocratem abusum medicamentorum, quae bilem infra cutem ferunt, ut sunt purgantia, penitus in ictero damnasse & medicos, qui imprudenter iisdem utuntur, idiotas & mortis caussam recte omnino habuisse. Neque minus graphicis verbis summam, quae ex purgantibus cholagogis in corpus nostrum redundat, noxam descripit CAELIVS AVRELIANVS lib. III. cap. V.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
