# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 368

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, CAVTELAE ET OBSERVATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/368
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/368

quid vero ab iisdem in primis viis sperandum est utilitatis, tum maxime id fieri deprehendimus, quando impuras sordes per alvum, quae valde obstipata est, expurgant. Namque nec bilis, nec alia amara temperaturae humorum vitalium sunt amica, sed simul cum stercoribus debent excerni; & ob hanc rationem rhabarbarum magni est saciendum, imo & amara supra commemorata in infusis cum vino possunt concedi, si cum purgantibus lenioribus, ut rhabarbaro, foliis sennae, agarico & salibus tartareis adsocientur. Quoniam in utroque ictero summa humorum peccat impuritas seu cacochymia, ex mercurio parata medicamina, quae alias a nonnullis commendantur medicis, sunt infensissima. Vnde a mercurio dulci in minori etiam dosi sub pilularum forma exhibito gingivarum intumescentiam cum summo oris foetore, nec non cardialgicas anxietates cum appetitus viriumque prostratione originem sumsisse novi. Mercurius enim non modo cum acidis, verum etiam, & multo magis cum alcalinis salibus mixtus valde corrosivam & venenatam induit naturam. Venaesectiones praeservandi potius, quam curandi fine habent locum. Nimia enim sanguinis redundantia circularem fluidorum motum, qui in hepate semper tardior est, magis imminuendo, ad morbos hepatis ingignendos multum omnino contribuit. Neque tamen morbo jam praesente & plethora urgente, ad graviora symptomata avertenda, penitus dissuadenda est sanguinis ventilatio, ut ipsa potius magnum polliceatur fructum, si a suppresso mensium vel haemorrhoidum fluxu malum subortum aut sustentatum fuerit. Quod itidem valet, si quando post quinquagesimum annum, quo menses solenniter cessare solent, feminae hoc morbo corripiuntur. §. VII. Circa topica notare convenit, quod haec ipsa hepatis re- Circa exgioni applicata insignem sanguinis & humorum per ductus he- terna.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
