# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 374

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, OBSERVATIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/374
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/374

OBSERVATIO III. Generosissima Consiliarii aulici uxor, juvencula, formosae admodum faciei teneraeque & sanguineae complexionis, utero primum gravis, incidit octavo gestationis mense in icterum, qui excluso dein foetu per totum puerperii tempus duravit. Non multo post denuo concepit utero, & licet venam bis secandam praebuerit, aliquot tamen ante partum diebus eandem labem incurrit, qua nihil obstante iterum secundo partu incolumem peperit filium. At vero, quum nunc pertinacius quam quidem antea hoc malum inhaereret, maritus a me petiit, ut ipsi succurrerem consilio, ne rursus gravida tam molesto effectu tentaretur. Ego tum in vitae victusque rationem inquirens deprehendi, generosissimam hanc feminam vitae sine labore desidi, diaetae vinosae & somno nimis indulgere, ejusque loci cerevisiam bibere valde nutrientem, ac plerumque alvum habere obstructam. Unde caussam mali in nimia sanguinis redundantia repositam arbitratus suasor fui, ut loco potus ordinarii aquam potaret vino dilutam, atque uterum gestans tam circa tertium vel quartum mensem, quam circa septimum & nonum sanguinem e vena secta detrahendum curet; alvum vero, si impigra & obstructa esset, passulis rhabarbarinis reseraret. Quibus probe observatis peperit adhuc diversis temporibus tres liberos ab icteri accessione libera. EPICRISIS. Ictericam hanc passionem a sola plethora, quae sub tali vivendi genere in gravidis valde increscit, productam fuisse, nihil est dubii. Nullum enim viscus a nimia sanguinis copia plus labis contrahit, praeter hepar, in quo uti secundum naturam paullo difficilior & lentior est sanguinis circulatio; ita haec sub plethorico statu magis impeditur: & quum tali ratione sanguis a sordibus biliosis minus rite depuretur, sed propter coagulatam bilem reliqua ad sanguinis massam deferatur, icterus generatur facillime. Interim discimus, venae sectionem praesentissimum & optimum adversus icterum a plethora esse remedium, quam in nostro casu eo magis utilem prospexi, quod meminerim, aegrotantis matrem, insigniter plethoricam, ante decennium graviditatis tempore quartana correptam iterata venaesectione, frustra datis aliis medicamentis, feliciter fuisse ssnatam.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
