Latin
OBSERVATIO IV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 377
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO IV. Vir litteratus, consiliarii munere fungens, annorum triginta septem, corporis macilentioris, loco vini in prandio spiritum vini tenuemque cerevisiam bibens, post praegressum diuturnum moerorem, accedente simul vita sedentaria, in lentam incidebat febrem, cum plenaria adpetitus prostratione &icteritio corporis colore stipatam. Nihil varia hinc inde dara proficiebant remedia, ut potius malum inde pertinacius fieri videretur; donec tandem lenius vomitorium, ex tartari emetici grano uno &pulveris Ipecacuannae granis XV. compositum &bis assumtum integram reddebat valetudinem. Aliquot annos post icterica hac passione longe affligebatur gravius; siquidem nunc salivam exspuebat flavescentem &de sapore omnium, quae assumebat, amaricante valde conquerebatur. Alvus raro, nisi clysteribus vel suppositoriis admonita reddebat excrementa, quae instar argillae erant compacta, &urina quoque mingebatur bruna, sedimentum deponens crassum atque copiosum. Circa curationem hujus mali maxime erat notabile, quod omnia, expertae alias virtutis remedia, qualia sunt rhabarbarina, pilulae polychrestae balsamicae, antispasmodica &sedativa, essentiae &extracta amaricantia, nec non infusa aperitiva, magnam praecordiorum anxietatem, nauseam &vomendi conatum, imo nonnunquam ipsum vomitum concitarent. Vnicum, quod ferre poterat, medicamentum erat sal aperitivum, ex sale Carolinarum, nitro purif. solutione ocul. cancr. Bbb &tar(Hofm. Syst. T. IV. P. 4.) &tartaro vitriolato conflatum, quod cum sufficiente potu, quem aqua pura fontana cum quarta parte vini &pauxillo succi citri remixta praebebat, parca sed crebriori dosi assumebat. Insuper quoque externe cataplasma ex herba absynthii, scordii, floribus chamomillae, &semine cymini in vino coctis regioni hepatis applicare, idque refrigeratum crebrius iterare jussi. Et sic binis mensibus elapsis, sponte soluta alvo ingens excrementorum siccorum, cretacei coloris, per quatuor dies secedebat cumulus; vnde sensim paullatimque feces albae reddebantur flavae, color cutis naturalis cum appetitu redibat &aeger, quae Dei gratia erat, pristinam recuperabat sanitatem.