# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 378

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, EPICRISIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/378
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/378

EPICRISIS. Docet imprimis hic casus, quantum aegrotantium naturae quoad usum & operationem medicamentorum differre inter se soleant, ita prorsus, ut quae aliis insigniter conferunt, aliis mirum saepe noceant: quod quidem in morbis chronicis, ubi ventriculus est sensibilis magnaque vitiosorum humorum colluvie scatet, frequentius experiri mihi licuit. Cura in hoc aegrotante, quae salibus & sufficienti congrui potus usu fuit peracta, omnino optimum tulit levamen, quod vicariam quasi opem aquarum mineralium praestitit. Externa vero cataplasmata & fotus in pertinacibus ejusmodi morbis sanandis nunquam non observavi proficua & saepe cum praesentanea mali remissione usurpata; siquidem non modo urina inde dilutior facta, sed & feces alvinae in flavas mutatae plenariam convalescentiae spem pollicebantur, quum contra iisdem sepositis morbus mox pristinam induebat indolem. Scybala demum dura & cretaceae consistentiae fuisse dejecta, meo quidem judicio ab acido lymphae gastricae & succi pancreatici, sub bilis defectu valde exsuperante, quo adsumta ex parte fuerunt coagulata, recte venit deducendum. OBSERVATIO V. plena Femina quadraginta annos nata, succi sanguinisque gravi per aliquot tempus moerore, ob filii unici obitum, affecta in enormem incidit uteri haemorrhagiam, qua sedata corripiebatur paroxysmo febrili, cum frigore artuumque rigore & vehementi vomitione stipato. Iungebatur simul altero die icterus, unde mox color cutis commutabatur in flavum, urinae secedebant turbidae & opacae, stercora alba.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
