Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 379
Unproofread scanNot analysed yet
Remittebat equidem per intervalla hoc malum; quoties tamen vel ob praegressam animi commotionem, vel ob intempestivum acidorum &lacticiniorum usum novi accedebant insultus febriles, protinus icterus cum omnibus revertebatur symptomatibus; donec tandem post multas iterationes sponte terminatus per anni spatium silebat. Tum vero inopinato eadem ludebatur fabula: siquidem praecedente febre cum vomitu &pungitivo in regione dorsali dolore auriginosus color in conspectum denuo prodibat, qui intra biduum quidem evanescebat, sed, quod notabile erat, singulis hebdomadibus circa diem solis, statum veluti tempus servando, recedens per integrum sere annum inhaerebat pertinacissime. Hinc ego consultus thermas Carolinas, subjuncto subinde &interposito elixirii balsamici &pilularum balsamicarum usu, sub convenienti regimine bis in anno potandas suasi, tam exoptato cum successu, ut aegra inde feliciter restituta nunc a tetro malo libera degat.