Latin
OBSERVATIO VI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 380-2
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO VI. Vir quidam quadragenarius, ob inordinatum vitae genus multosque in Baccho &Venere excessus jam longo abhinc tempore doloribus arthriticis &cardialgicis obnoxius incidit ab iracunda animi commotione in icterum, pessimis stipatum symptomatibus. Infestabant quippe per intervalla arrocissima circa dextrum ventriculi orificium atque pylorum termina; jungebatur sudor frigidus, inappetentia, summaque inquictudo, fine celeriori tamen arteriarum pulsatione. Hinc in consilium accersebantur plures iique satis periti medici; neque vero prohibere poterant, quo minus haec mala per satis longum tempus crebris reciderent accessionibus.