# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 380-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, OBSERVATIO VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/380-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/380-2

OBSERVATIO VI. Vir quidam quadragenarius, ob inordinatum vitae genus multosque in Baccho & Venere excessus jam longo abhinc tempore doloribus arthriticis & cardialgicis obnoxius incidit ab iracunda animi commotione in icterum, pessimis stipatum symptomatibus. Infestabant quippe per intervalla arrocissima circa dextrum ventriculi orificium atque pylorum termina; jungebatur sudor frigidus, inappetentia, summaque inquictudo, fine celeriori tamen arteriarum pulsatione. Hinc in consilium accersebantur plures iique satis periti medici; neque vero prohibere poterant, quo minus haec mala per satis longum tempus crebris reciderent accessionibus.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
