# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 380

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, EPIGRISIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/380
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/380

Et quum hac ratione ipsa quoque bilis acrior evadit, non mirum est, si a sufficienti ejusdem in duodeno stato tempore collecta copia nova spasmis suggeritur materia; qui tanto facilius celeriusque, inverso canalium biliosorum motu bilem in vasa lymphatica effundunt, quanto major a subsistente intus tenaci materia vasorum adest angustatio. Ex qua proposita theoria liquido patere arbitror, ad talem spasmodicum crebriusque recurrentem icterum curandum nonnisi praesentissimae efficaciae remedia, quae altius penetrando, humores crassos resolvunt, vasorum minimorum obstructiones abstergendo expediunt atque totum sanguinis per hepar circuitum restituunt, in usum esse vocanda. Ex omnibus vero vix ullum datur certius, & praestantius, quam thermae Carolinae, quae sub convenienti diaeta & interposito utilium medicamentorum usu potatae ob sal, quod vehunt, abstersivum ad infarctus rescrandos impurasque sordes per alvum & urinam eliminandas longe sunt aptissimae. Unde simul in propatulo esse judico, cur, memorante CELSO lib. III. cap. XXX ASCLEPIADES aquam salsam purgationis caussa in ictero curando per biduum bibere jusserit, atque vinum graecum salsum ad ventris solutionem conservandam commendaverit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
