Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 383-2
Unproofread scanNot analysed yet
EPICRISIS. Varia sunt, quae ex hoc casu annotari merentur momenta, quorum potissima recensebimus: 1) Egregie docemur, feminas sub menstrua purgatione, a frigoris vehementia cohibita perfacile, nisi mox accommodata succurratur medicina, in statum valetudinarium conjici posse; ex quo difficulter admodum emergunt. 2) Intelligimus, ab irregulari mensium successu, concurrente simul ex diaetae vitio plethora, generari spasmos, qui naturalem bilis ad intestina cursum sufflaminando, icterum saepenumero producunt; &quum circa mensium tempus in ejusmodi subjectis semper solent esse vehementiores, non mirandum arbitror, cur tum temporis novae mali factae fuerint accessiones.