# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 383-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, EPICRISIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/383-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/383-2

EPICRISIS. Varia sunt, quae ex hoc casu annotari merentur momenta, quorum potissima recensebimus: 1) Egregie docemur, feminas sub menstrua purgatione, a frigoris vehementia cohibita perfacile, nisi mox accommodata succurratur medicina, in statum valetudinarium conjici posse; ex quo difficulter admodum emergunt. 2) Intelligimus, ab irregulari mensium successu, concurrente simul ex diaetae vitio plethora, generari spasmos, qui naturalem bilis ad intestina cursum sufflaminando, icterum saepenumero producunt; & quum circa mensium tempus in ejusmodi subjectis semper solent esse vehementiores, non mirandum arbitror, cur tum temporis novae mali factae fuerint accessiones.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
