Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 385
Unproofread scanNot analysed yet
Tum vero infusum rhabarbari cum passulis, interposito pulvere salino, ex tartaro vitriolato, nitro &cornu cervi usto egregiam commodat operam. Quodsi vero 3) Icterus, sicut in nostro casu, febri jungitur &pulsuum adest celeritas cum siti orisque ardore, lac ebutyratum, praesertim mense Maii, praesentissimae est efficaciae, quod jam olim Simon. PAVLLI in botan. quatripart. pag. 30. in tali casu summopere commendavit. Plura de ictero exempla reperire licet in Respons. ac Consult. medicin. Tom. II. Sect. III. Casu XVII. XIX. LVII. &CXIX. Speciatim vero de doloribus &spasmis a calculo felleo ortis vid. Med. System. Tom. IV. P. II. Sect. II. Cap. III.